AVALON Guilielmus

AVALON Guilielmus
AVALON Guilielmus
e regia Anglorum domo oriundus, in Navarra seddem, sub Sanctio Abarca Rege fixisse perhibetur, auctor illustris familiae Avalos seu Davalos. Eius posteri inde in Baeticam migrârunt, in qua Ubedae habitavit Didacus Lopezius Davalus, pater Ruisii Lopezii, qui cum Comes stabuli Castellae ac primus Comes de Ribadeo esset, his titulis ac rebus gestis familiam illustriorem reddidit, quamvis ad extremum A. C. 1422. quod partes eslet secutus Infantis Henrici Ducis Villenensis, gratiâ, bonis et dignitate, exciderit. Fuit autem ter maritus eque singulis coniugiis sobolem procreavit. Primo e Maria de Fontecha genuit Petrum, aliquot liberorum patrem et Didacum Lopezium, qui Arenas, Colmenar aliaque a patre obtinuit, ac Ruisium Lopezium II. Petrum Lopezium d' Avalos, Fernandum Perezium de Ayala et Inicum Lopezium de Ayala, filios habuit. E quibus primogniti linea cum deficeret, successit Laur. Suarezius de Figueroa: at alterius posteritas cum nomine Ayala et Davalos ad nos durat dignitate Comitum de Villalva ornata. Tertius non minus progeniem habuit, ut et quartus: e quorum posteris nomen Davalos etiam familiis de Roxas et Chacon est illatum. Ex secundo Connestabilis matrimonio cum Elvira de Guevara, natus est Beltrammus d' Avalos de Guevara, Comitum Potentiae sator, et Ferdinandus d' Avalos et Guevara, alîus lineae auctor. Demum ex tertio coniugio natus est inprimis ante reliquos Inicus; qui meritis in Alfonsum Aragonium Regem Neapolis illustris, Comes de Montedorisio et Camerarius Regni, sedem fortunae in Italia collocavit, ductâ Antoniâ Aquinate, March. de Pescara. E' quorum liberis Alfonsus I. March. Pescarius, una cum filio Fernando Franc. d' Avalos et Aquino, rebus bellicis gestis insignem gloriam sibi acquisivêre. Alter Martinus et post eum tertius Rodericus Comites de Montedorisio et hic March. Vasti fuêre, sed improles. Quartus Inicus March. del Basto seu Vasti, reliquos Marchiones Vasti et Pescarii, atque Principes de Montesarchio genuit. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ Tom. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Lambroughton — infobox UK place country = Scotland official name= Lambroughton gaelic name= scots name= population= population density= area total sq mi= os grid reference= NS402439 latitude= 55.662752 longitude= 4.539894 unitary scotland= East Ayrshire… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”